monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.479 > sectio 19 > uwbM.p.th.f.68.229 > sectio 3 > sectio 43 > sectio 11 > sectio > sectio 1 > sectio 30 > sectio 20 > bnfGrec107.685 > csg457.83 > sectio 13 > csg575.6 > ad Philippenses, 3 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 34, 8
Sed cur istos persistentium angelorum choros enumerando perstrinximus, si non eorum quoque ministeria subtiliter exprimamus? Graeca etenim lingua angeli nuntii, archangeli vero summi nuntii, vocantur. Sciendum quoque quod angelorum vocabulum, nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi coelestis patriae spiritus semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt, quia tunc solum sunt angeli, cum per eos aliqua nuntiantur; unde et per Psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus . Ac si patenter dicat: Qui eos quos semper habet spiritus, etiam cum voluerit, angelos facit. Hi autem qui minima nuntiant, angeli, qui vero summa annuntiant, archangeli, vocantur. Hinc est enim quod ad Mariam virginem non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus, mittitur . Ad hoc quippe ministerium summum angelum venire dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat. Qui idcirco etiam privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. Neque enim in illa sancta civitate, quam de visione omnipotentis Dei plena scientia perficit, idcirco propria nomina sortiuntur, ne eorum personae sine nominibus sciri non possint; sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt.